- HILARIA
- HILARIAfestum apud Rom. ad 8. Kal. Aprilis, quo primum tempore Sol diem nocte longiorem portendit, celebrari solitum: in honorem Matris Deûm, ut ex Macrob. Lamprid. in vita Alex. Seu. Turnebo Adv. l. 24. c. 45. aliisque patet. Fiebat autem id maximâ populi laetitiâ, et nobilissimâ pompâ, quovis e populo insignia cuiusque dignitatis libere et impune simulante, Herodian, in Commodo. Vide plura apud Ioh Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 7. Graeci, a quibus Romani accepêre, hunc diem vocabant ΑΝΑΒΑΣΙΝ (sicut praecedentem, planctu et lamentatione personantem, ΚΑΤΑΒΑΣΙΝ) sicque finitâ catabasi et luctus simulatione peractâ hoc die την` ἀνάβαςιν et laetitiae exordium celebrabant. Postea vero et ipsi τῶ Ι῾λαρίων assumpsêre nomen, ut Photius docet in Excerptis ex Isid. vita, Dionys. Ep. ad Demophil. et Maximus Scholiastes, vide Casaub. ad Lamprid. in Alex. Seu. et Salmas. ad Flav. Vopisc. in Aurel. Ceterum Hilaritatis sedes frons est Plin. l. 11. c. 37. Frons et aliis, sed homini tantum tristitiae hilaritatis; clementiae, severitatis index. Oculi Plauto, Rud. Act. 2. sc. 4. v. 8.Pro Di immortales Veneris effigia haec quidem est,Ut in ocellis hilaritudo est!Et nescio cui in nudo corpore praedicata hilaritas membrorum? Barth. Animadvers. ad Stat. Achill l. 1. v. 167. In coloribus Hilare idem, quod vegetum, floridum, acutum, clarum, excitatum, Graecis ὀξὺ, εὔανθες, λαμπρὸν; quum scilicet color lumine intensiore et clariore excitatur. Ei plenum, saturum, pressum, Graece βαθὺ, βαρὺ, κατακορὲς, etc. cum viz. plus coloris, quam luminis adest, opponitur, ut hîc passim videre est, ubi de his vocibus. Vide quoque Salmas. ad Solin. p. 345.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.